

Liber Exodus*
Caput 3: Versus 7
Vidi afflictionem,etc.[GREG., Moral.]Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinae munus non obviat, nulla retributionis prospicitur poena quae terreat. Sed clausis oculis cordis praecipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona aeterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Israelitico populo, Mose vocante et Pharaone saeviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius saeviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum praedicatis coelestibus praemiis saevire in electos reprobi permittuntur: ut quos Aegyptus, id est vita praesens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.